monumenta.ch > Plinius > sectio 162

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 162
{LIX} Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. - Galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogaeam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam Nilus et Achelous amnes. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent. -